- PLUMBATA
- PLUMBATAapud Gauterium Cancellarium de Bellis Antiochenis, p. 453. Telis, sagittis, plumbatis ferratis et crebris gladiorum ictibus reinuadendo acerrime percusserunt: Brissonio iaculi genus est, in modum sagittae pennis instructum, quod Veteres Sipontinô teste, Manobarbalum vocabant, plane peregrinô vocabulô, a quo milites, qui plumbatis utebantur, Manobarbali sunt appellati: Idem ex Auctore libelli de REbus bellicis, qui Notitiae Imp. Rom. subiunctus est, Plumbatae duo genera fuisse docet: unum, cuius ligno ferrum ad formam venabuli aptatum infigebatur fistulâ eiusdem ferri parumper extensâ, supra quam modicô interiectô spatiâ, plumbo adhaerentes aculei, velut tribuli, emergebant, quae plumbata tribulata appellabatur; Alterum mamillatum, cuiusmodi plumbata bene extensa et directa virga accipiebat in extremitate sui rotundum et in acumen deductum ferrum, similibus locis, quibus superior in tribulata, plumbo et pennis adhaerentibus. Vide Vegetium, l. 1. c. 17. et l. 2. c. 15. Car. du Fresne Plambatae, in re militari, clavae sunt plumbô, quo graviores exsistant, munitae, Gallis Plommees, in Glossar. Vide et infra, Plumbi verbera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.